- ASSURGENDI
- ASSURGENDIhonoris ergo, mos Veter, cum Senes occurrebant, indigitatur Iuvenali Sat. 13. quem locum infra videbimus, voce Senes.Sed et in Theatris idem frequens, Arnob. adv. Gent. l. 4. Conclamant et aslurgunt theatra. Ut in quibus, quando Mimi et coeteri Histriones Placebant, acclamationibus, plausu, exsultatione, voluptatem, quam ide percipiebant, testabantru spectatores. Quam ἐπισημασίαν vocabant Graeci. Cicer. ad Attic. l. 14. Ep. 3. Tu, si quid πραγματικον` habes. Sin minus populi ἐπισημασίαν, et mimorum dicta, perscribito. Igitur assurgebant et exsultabant, quod et in recitationibus indecenter factitatum, e Scena in Scholam serpente licentiâ. Quintilianus Institut. Orator. l. 2. Minime vero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, assur gendi exsultandique velut in theatro licentia. Nec assurgebant solum ac exsultabant, sed et conclamabant, imo manibus plaudebant, qua de re vide hîc passim, inprimis ubi de Acclamandi ritu, voce Euge, et Sophos, it verbo Plaudere. Etiam excurrebant. Quintilianus ubi supra, At nunc proni atque Succincti, ad omnem clausulam non exsurgunt modo, verum etiam excurrunt, et cum indecora exsultatione conclamant. Quod in Ecclesiam quoque invectum postea, difcimus ex epistola Episcoporum, Eusebio Histor. Eccl. l. 7. c. 30. laudata, ubi Paulum Samosatemum redemisle plausum in Ecclesia, tamquam in theatro, et male ab eo acceptos τοὺς μὴ ενβοῶντας καὶ ἀνακηδώντας, memorant. Vide quoque infra Exsultatio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.